Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
- vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen
- nec per conventus et cuncta per oppida curvis
- unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
- tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
- nomina delectant, omnem Titanida pugnam
- inter maiores ipsumque Promethea ponas,.
- de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
- quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
- si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
- delectant hebetes lasso lictore secures,
- incipit ipsorum contra te stare parentum
- nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
- omne animi vitium tanto conspectus in se
- crimen habet, quanto maior qui peccat habetur,
- quo mihi te solitum falsas signare tabellas
- in templis quae fecit avus statuamque parentis
- ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
- tempora Santonico velas adoperta cucullo?
- Praeter maiorum cineres atque ossa volucri