Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quod modo proposui, non est sententia: verum est,
  2. credite me vobis folium recitare Sibyllae,
  3. si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
  4. vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen
  5. nec per conventus et cuncta per oppida curvis
  6. unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
  7. tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
  8. nomina delectant, omnem Titanida pugnam
  9. inter maiores ipsumque Promethea ponas,.
  10. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
  11. quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
  12. si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
  13. delectant hebetes lasso lictore secures,
  14. incipit ipsorum contra te stare parentum
  15. nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
  16. omne animi vitium tanto conspectus in se
  17. crimen habet, quanto maior qui peccat habetur,
  18. quo mihi te solitum falsas signare tabellas
  19. in templis quae fecit avus statuamque parentis
  20. ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter