Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
  2. pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu
  3. forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
  4. despicias merito: quid resinata iuventus
  5. cruraque totius facient tibi levia gentis?
  6. horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
  7. Illyricumque latus; parce et messoribus illis
  8. qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
  9. quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
  10. cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
  11. curandum in primis ne magna iniuria fiat
  12. fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est
  13. auri atque argenti: scutum gladiumque relinques,