Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
  2. aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
  3. tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
  4. pallere et vinum toto nescire Decembri.
  5. Vester porro labor fecundior, historiarum
  6. scriptores? perit[*](perit PFG: petit Ψ ) hic plus temporis atque olei plus.
  7. nullo quippe modo millensima pagina surgit
  8. omnibus et crescit multa damnosa papyro;
  9. sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
  10. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
  11. quis dabit historico quantum daret acta legenti?
  12. Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
  13. dic igitur quid causidicis civilia praestent