Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ordinis et magnas comitum disponere voces:
  2. nemo dabit regum quanti subsellia constant
  3. et quae conducto pendent anabathra tigillo,
  4. quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
  5. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
  6. ducimus et litus sterili versamus aratro,
  7. nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
  8. consuetudo mali, tenet insanabile multos[*](The text of lines 50-52 is evidently corrupt Part of the passage seems to be a gloss, but, even if line 51 be eliminated, lines 50 and 52 can scarcely be translated though the general sense is clear. )
  9. scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
  10. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
  11. qui nil expositum soleat deducere nec qui
  12. communi feriat carmen triviale moneta,
  13. hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
  14. anxietate carens animus facit, omnis acerbi
  15. inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
  16. fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
  17. Pierio thyrsumque potest contingere maesta
  18. paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
  19. corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
  20. quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo