Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
- tantum admirari, tantum laudare disertos,
- ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
- et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
- taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
- Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
- Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
- quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
- ipse facit versus, atque uni cedit Homero
- propter mille annos, et si dulcedine famae
- succensus recites, maculosas[*](maculosas Heinr.: maculonsas Ribb. Housman: maculonus Ψ, maculonis PGBüch.) commodat aedes;
- haec longe ferrata domus servire iubetur,
- in qua sollicitas imitatur ianua portas,
- scit dare libertos extrema in parte sedentis
- ordinis et magnas comitum disponere voces:
- nemo dabit regum quanti subsellia constant
- et quae conducto pendent anabathra tigillo,
- quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
- nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
- ducimus et litus sterili versamus aratro,