Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
- Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
- nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
- di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
- spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
- qui praeceptorem sancti voluere parentis
- esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
- cantabat patriis in montibus et cui non tunc
- eliceret risum citharoedi cauda magistri;
- sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
- Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
- Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
- quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
- quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
- discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
- et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
- et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
- institor hibernae tegetis niveique cadurci,
- dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
- sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet