Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  2. felix orator quoque maximus et iaculator,
  3. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  4. sidera te excipiant modo primos incipientem
  5. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  6. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  7. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  8. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  9. sidus et occulti miranda potentia fati?
  10. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
  11. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  12. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  13. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  14. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  15. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  16. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  17. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  18. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  19. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  20. cantabat patriis in montibus et cui non tunc