Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. altera quos nudo traducit Gallia talo.
  2. Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
  3. cogetur posthac, nectit quicumque canoris
  4. eloquium vocale modis laurumque momordit.
  5. hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos
  6. materiamque sibi ducis indulgentia quaerit,
  7. si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
  8. praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
  9. impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
  10. componis dona Veneris, Telesine, marito,
  11. aut clude et positos tinea pertunde libellos,
  12. frange miser calamum vigilataque proelia dele,
  13. qui facis in parva sublimia carmina cella,