Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. conspuiturque sinus: veram deprendere messem
  2. si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
  3. parte alia solum russati pone Lacertae[*](LacertaeΨ: Lacernae P.).
  4. consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
  5. dicturus dubia pro libertate bubulco
  6. iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
  7. Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
  8. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
  9. pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
  10. aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
  11. si quater egisti, si contigit aureus unus,
  12. inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
  13. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  14. egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
  15. quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
  16. bellatore sedens curvatum hastile minatur
  17. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  18. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  19. Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
  20. qui solet et vexat lutulenta balnea turba,