Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  2. confiteor, puerisque meis aconita paravi,
  3. quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
  4. tune duos una, saevissima vipera, cena?
  5. tune duos? septem, si septem forte fuissent!
  6. Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
  7. dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
  8. grandia monstra suis audebant temporibus, sed
  9. non propter nummos; minor admiratio summis
  10. debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
  11. hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
  12. praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
  13. subtrahitur clivoque latus pendente recedit: