Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
  2. boletus, siquidem unius praecordia pressit
  3. ille senis tremulumque caput descendere iussit
  4. in caelum et longa manantia labra saliva;
  5. haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
  6. haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
  7. tanti partus equae, tanti una venefica constat.
  8. Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,
  9. nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
  10. vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
  11. custodite animas et nulli credite mensae:
  12. livida materno fervent adipata veneno.
  13. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
  14. quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
  15. Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
  16. scilicet, et finem egressi legemque priorum
  17. grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
  18. montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
  19. nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
  20. confiteor, puerisque meis aconita paravi,