Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  2. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  3. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  4. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  5. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  6. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  7. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  8. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  9. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  10. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
  11. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
  12. ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
  13. pontifices, salios Scaurorum nomina falso
  14. corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
  15. adridens nudis infantibus; hos fovet omni [*](omnesΨ: omni PT and most edd.)
  16. involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
  17. secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
  18. ingerit utque suos semper producit alumnos.
  19. Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
  20. philtra, quibus valeat mentem vexare mariti