Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. conductus, dabit astrorum mundique peritus
  2. atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
  3. plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
  4. quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
  5. consulit ante falas delphinorumque columnas
  6. an saga vendenti nubat caupone relicto.
  7. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  8. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  9. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  10. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  11. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  12. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  13. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  14. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  15. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  16. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
  17. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
  18. ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
  19. pontifices, salios Scaurorum nomina falso
  20. corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu