Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. metarum et sortes ducet frontemque manumque
  2. praebebit vati crebrum poppysma roganti,
  3. divitibus responsa dabit[*](dabit PG: dabunt FTU.) Phryx augur, et Indus[*](indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae: Housman and Büch. (1910) inde. Housman thinks a line has dropped out.)
  4. conductus, dabit astrorum mundique peritus
  5. atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
  6. plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
  7. quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
  8. consulit ante falas delphinorumque columnas
  9. an saga vendenti nubat caupone relicto.
  10. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  11. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  12. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  13. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  14. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  15. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  16. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  17. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  18. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  19. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
  20. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe