Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti
- contigit et parva tandem caruisse Seripho.
- Consulit ictericae lento de funere matris,
- ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
- efferat et patruos, an sit victurus adulter
- post ipsam: quid enim maius dare numina possunt?
- haec tamen ignorat[*](haec ignorat GLOU: haec ignorant T: hae ignorant Büch (1893).) quid sidus triste minetur
- Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
- quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
- illius occursus etiam vitare memento,
- in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
- cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
- consulitur, quae castra viro patriamque petente