Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  2. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  3. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  4. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  5. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  6. qui grege linigero circumdatus et grege calvo
  7. plangentis populi currit derisor Anubis.
  8. ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
  9. concubitu sacris observandisque diebus
  10. magnaque debetur violato poena cadurco
  11. et movisse caput visa est argentea serpens;
  12. illius lacrimae meditataque murmura praestant
  13. ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
  14. scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
  15. Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
  16. arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
  17. interpres legum Solymarum et magna sacerdos
  18. arboris ac summi fida internuntia caeli.
  19. implet et illa manum, set parcius; aere minuto
  20. qualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.