Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
  2. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  3. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  4. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  5. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  6. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  7. qui grege linigero circumdatus et grege calvo
  8. plangentis populi currit derisor Anubis.
  9. ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
  10. concubitu sacris observandisque diebus
  11. magnaque debetur violato poena cadurco
  12. et movisse caput visa est argentea serpens;
  13. illius lacrimae meditataque murmura praestant
  14. ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
  15. scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
  16. Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
  17. arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
  18. interpres legum Solymarum et magna sacerdos
  19. arboris ac summi fida internuntia caeli.
  20. implet et illa manum, set parcius; aere minuto