Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. erepet genibus; si candida iusserit Io,
  2. ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
  3. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  4. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  5. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  6. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  7. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  8. qui grege linigero circumdatus et grege calvo
  9. plangentis populi currit derisor Anubis.
  10. ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
  11. concubitu sacris observandisque diebus
  12. magnaque debetur violato poena cadurco
  13. et movisse caput visa est argentea serpens;
  14. illius lacrimae meditataque murmura praestant
  15. ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
  16. scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
  17. Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
  18. arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
  19. interpres legum Solymarum et magna sacerdos
  20. arboris ac summi fida internuntia caeli.