Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- verticibus timidum caput abluet, inde superbi
- totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
- erepet genibus; si candida iusserit Io,
- ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
- a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
- Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
- credit enim ipsius dominae se voce moneri:
- en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
- ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
- qui grege linigero circumdatus et grege calvo
- plangentis populi currit derisor Anubis.
- ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
- concubitu sacris observandisque diebus