Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ter matutino Tiberi mergetur et ipsis
  2. verticibus timidum caput abluet, inde superbi
  3. totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
  4. erepet genibus; si candida iusserit Io,
  5. ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
  6. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  7. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  8. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  9. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  10. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  11. qui grege linigero circumdatus et grege calvo
  12. plangentis populi currit derisor Anubis.
  13. ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
  14. concubitu sacris observandisque diebus
  15. magnaque debetur violato poena cadurco
  16. et movisse caput visa est argentea serpens;
  17. illius lacrimae meditataque murmura praestant
  18. ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
  19. scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
  20. Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto