Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. emerita quae cessat acu; sententia prima
  2. huius erit, post hanc aetate atque arte minores
  3. censebunt, tamquam famae discrimen agatur
  4. aut animae: tanta est quaerendi cura decoris,
  5. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
  6. aedificat caput; Andromachen a fronte videbis;
  7. post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi
  8. sortita est lateris spatium breviorque videtur
  9. virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
  10. et levis erecta consurgit ad oscula planta.
  11. nulla viri cura interea nec mentio fiet
  12. damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
  13. hoc solo propior quod amicos coniugis odit