Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. altior hic quare cincinnus? taurea punit
  2. continuo flexi crimen facinusque capilli.
  3. quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
  4. si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum
  5. extendit pectitque comas et volvit in orbem.
  6. est in consilio materna admotaque lanis
  7. emerita quae cessat acu; sententia prima
  8. huius erit, post hanc aetate atque arte minores
  9. censebunt, tamquam famae discrimen agatur
  10. aut animae: tanta est quaerendi cura decoris,
  11. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
  12. aedificat caput; Andromachen a fronte videbis;
  13. post minor est, credas aliam, cedo si breve parvi
  14. sortita est lateris spatium breviorque videtur
  15. virgine Pygmaea nullis adiuta cothurnis
  16. et levis erecta consurgit ad oscula planta.
  17. nulla viri cura interea nec mentio fiet
  18. damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
  19. hoc solo propior quod amicos coniugis odit
  20. et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis