Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
  2. propter quod secum comites educit asellas
  3. exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
  4. sed quae mutatis inducitur atque fovetur
  5. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  6. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
  7. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  8. quid faciant agitentque die. si nocte maritus
  9. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  10. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  11. dicitur et poenas alieni pendere somni
  12. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  13. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  14. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  15. aut latum pictae vestis considerat aurum,
  16. et caedit, longi relegit transversa diurni
  17. et caedit, donec lassis caedentibus exi
  18. intonet horrendum iam cognitione peracta.
  19. Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
  20. nam si constituit solitoque decentius optat