Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
  2. ad moechum lota veniunt cute. quando videri
  3. vult formosa domi? moechis foliata parantur,
  4. his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
  5. tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
  6. incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
  7. propter quod secum comites educit asellas
  8. exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
  9. sed quae mutatis inducitur atque fovetur
  10. tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
  11. accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
  12. Est pretium curae penitus cognoscere toto
  13. quid faciant agitentque die. si nocte maritus
  14. aversus iacuit, periit libraria, ponunt
  15. cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
  16. dicitur et poenas alieni pendere somni
  17. cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
  18. hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
  19. verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
  20. aut latum pictae vestis considerat aurum,