Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
- Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
- laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
- committit vates et comparat, inde Maronem
- atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
- cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
- turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
- altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
- tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
- pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
- una laboranti poterit succurrere Lunae,
- inponit finem sapiens et rebus honestis;
- nam quae docta nimis cupit et facunda videri,