Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
  2. cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
  3. purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
  4. in cuius numero longe migrare iubetur
  5. psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
  6. iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
  7. munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
  8. qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
  9. accipit has animas aliusque in carcere nervos,
  10. sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
  11. cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
  12. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
  13. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  14. his languentem animum servant et seria vitae,
  15. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  16. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  17. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  18. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  19. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  20. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,