Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
  2. ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
  3. Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
  4. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
  5. ac pariter toto repetitus clamor ab antro
  6. iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
  7. illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
  8. si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
  9. servorum, veniet conductus aquarius; hic si
  10. quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
  11. quo minus imposito clunem summittat asello.
  12. atque utinam ritus veteres et publica saltem
  13. his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
  14. noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
  15. maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
  16. illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
  17. intulerit, ubi velari pictura iubetur
  18. quaecumque alterius sexus imitata figuras.
  19. Et quis tune hominum contemptor numinis? aut quis
  20. simpuvium ridere Numae nigrumque catinum