Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
  2. noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
  3. effigiemque deae longis siphonibus implent
  4. inque vices equitant ac Luna teste moventur;
  5. inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
  6. coniugis urinam magnos visurus amicos.
  7. Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
  8. incitat et cornu pariter vinoque feruntur
  9. attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
  10. maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
  11. concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
  12. ille meri veteris per crura madentia torrens!
  13. lenonum ancillas posita Saufeia corona
  14. provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
  15. ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
  16. palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
  17. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
  18. ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
  19. Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
  20. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,