Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
  2. deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
  3. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
  4. praestabat castas humilis fortuna Latinas
  5. quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
  6. tecta labor somnique breves et vellere Tusco
  7. vexatae duraeque manus ac proximus urbi
  8. Hannibal et stantes Collina turre mariti,
  9. nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
  10. luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
  11. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
  12. paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
  13. et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
  14. atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
  15. prima peregrinos obscaena pecunia mores
  16. intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
  17. divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?
  18. inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit
  19. grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
  20. cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,