Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
  2. indulgere mihi. clames licet et mare caelo
  3. confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
  4. deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
  5. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
  6. praestabat castas humilis fortuna Latinas
  7. quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
  8. tecta labor somnique breves et vellere Tusco
  9. vexatae duraeque manus ac proximus urbi
  10. Hannibal et stantes Collina turre mariti,
  11. nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
  12. luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
  13. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
  14. paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
  15. et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
  16. atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
  17. prima peregrinos obscaena pecunia mores
  18. intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
  19. divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?
  20. inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit