Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in statione sua atque expectantibus illam,
  2. quo iubeat manare modo; tu credis amorem,
  3. tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis
  4. exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,
  5. si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
  6. sed iacet in servi complexibus aut equitis. ‘dic,
  7. dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.’
  8. haeremus. dic ipsa.olim convenerat, inquit,
  9. ‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
  10. indulgere mihi. clames licet et mare caelo
  11. confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
  12. deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
  13. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?