Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quem praestare potest mulier galeata pudorem,
  2. quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
  3. vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
  4. quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
  5. balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
  6. dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
  7. proelia, tu felix ocreas vendente puella.
  8. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
  9. delicias et panniculus bombycinus urit.
  10. aspice quo fremitu monstratos perferat ictus
  11. et quanto galeae curvetur pondere, quanta
  12. poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
  13. et ride positis scaphium cum sumitur armis.
  14. dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli
  15. Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam
  16. hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.
  17. Semper habet lites alternaque iurgia lectus
  18. in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
  19. tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,
  20. cum simulat gemitus occulti conscia facti;