Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
- atque omnes implet numeros dignissima prorsus
- Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
- pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
- quem praestare potest mulier galeata pudorem,
- quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
- vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
- quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
- balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
- dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
- proelia, tu felix ocreas vendente puella.
- hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
- delicias et panniculus bombycinus urit.
- aspice quo fremitu monstratos perferat ictus
- et quanto galeae curvetur pondere, quanta
- poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
- et ride positis scaphium cum sumitur armis.
- dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli
- Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam
- hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.