Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
  2. atque omnes implet numeros dignissima prorsus
  3. Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
  4. pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
  5. quem praestare potest mulier galeata pudorem,
  6. quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
  7. vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
  8. quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
  9. balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
  10. dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
  11. proelia, tu felix ocreas vendente puella.
  12. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
  13. delicias et panniculus bombycinus urit.