Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. conponunt ipsae per se formantque libellos,
  2. principium atque locos Celso dictare paratae.
  3. Endromidas Tyrias et femineum ceroma
  4. quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,
  5. quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
  6. atque omnes implet numeros dignissima prorsus
  7. Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
  8. pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
  9. quem praestare potest mulier galeata pudorem,
  10. quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
  11. vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
  12. quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
  13. balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
  14. dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
  15. proelia, tu felix ocreas vendente puella.
  16. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
  17. delicias et panniculus bombycinus urit.
  18. aspice quo fremitu monstratos perferat ictus
  19. et quanto galeae curvetur pondere, quanta
  20. poplitibus sedeat quam denso fascia libro,