Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Nulla fere causa est in qua non femina litem
  2. moverit. accusat Manilia, si rea non est.
  3. conponunt ipsae per se formantque libellos,
  4. principium atque locos Celso dictare paratae.
  5. Endromidas Tyrias et femineum ceroma
  6. quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,
  7. quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
  8. atque omnes implet numeros dignissima prorsus
  9. Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
  10. pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
  11. quem praestare potest mulier galeata pudorem,
  12. quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
  13. vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
  14. quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
  15. balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
  16. dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
  17. proelia, tu felix ocreas vendente puella.
  18. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
  19. delicias et panniculus bombycinus urit.
  20. aspice quo fremitu monstratos perferat ictus