Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. viderunt primos argentea saecula moechos.
  2. conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
  3. tempestate paras, iamque a tonsore magistro
  4. pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,
  5. certe sanus eras; uxorem, Postume, ducis?
  6. dic, qua Tisiphone, quibus exagitare[*](exagitare PΨ: exagitere O.) colubris?
  7. ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
  8. cum pateant altae caligantesque fenestrae,
  9. cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
  10. aut si de multis nullus placet exitus, illud
  11. nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
  12. pusio qui noctu non litigat, exigit a te
  13. nulla iacens illic munuscula nec queritur quod
  14. et lateri parcas nec quantum iussit anheles.