Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  2. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  3. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  4. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  5. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  6. libertas et iuris idem contingat harenae,
  7. non unus tibi rivalis dictabitur heres.
  8. Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
  9. supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
  10. nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’
  11. ‘o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
  12. hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.’
  13. imperat ergo viro. set mox haec regna relinquit
  14. permutatque domos et flammea conterit, inde
  15. avolat et spreti repetit vestigia lecti;
  16. ornatas paulo ante fores, pendentia linquit
  17. vela domus et adhuc virides in limine ramos.
  18. sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti
  19. quinque per autumnos, titulo res digna sepulchri.
  20. Desperanda tibi salva concordia socru,