Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
- nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
- Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
- extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
- dum sibi nobilior Latonae gente videtur
- atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
- quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
- imputet? huius enim rari summique voluptas
- nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
- plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
- usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
- horreat inque diem septenis oderit horis?
- Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
- nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
- formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
- de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
- cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
- hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
- hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
- concumbunt Graece, dones tamen ista puellis