Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
  2. prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
  3. ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
  4. excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
  5. continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
  6. mox lenone suas iam dimittente puellas
  7. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  8. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
  9. et lassata viris necdum satiata recessit,
  10. obscurisque genis turpis fumoque lucernae
  11. foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.