Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
  2. hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
  3. atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
  4. accepta rude coepisset Veiento videri.
  5. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
  6. respice rivales divorum, Claudius audi
  7. quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
  8. ausa Palatino tegetem praeferre cubili,[*](Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.)
  9. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
  10. linquebat comite ancilla non amplius una.
  11. sed nigrum flavo crinem abscondente galero
  12. intravit calidum veteri centone lupanar
  13. et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
  14. prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
  15. ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
  16. excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
  17. continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
  18. mox lenone suas iam dimittente puellas
  19. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  20. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,