Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti
  2. vivebant homines, qui rupto robore nati
  3. compositive luto nullos habuere parentes.
  4. multa Pudicitiae veteris vestigia forsan
  5. aut aliqua exstiterint et sub Iove, set Iove nondum
  6. barbato, nondum Graecis iurare paratis
  7. per caput alterius, cum furem nemo timeret
  8. caulibus et pomis, et aperto viveret horto.
  9. paulatim deinde ad superos Astraea recessit
  10. hac comite, atque duae pariter fugere sorores.
  11. Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum
  12. concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
  13. omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
  14. viderunt primos argentea saecula moechos.
  15. conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
  16. tempestate paras, iamque a tonsore magistro
  17. pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,
  18. certe sanus eras; uxorem, Postume, ducis?
  19. dic, qua Tisiphone, quibus exagitare[*](exagitare PΨ: exagitere O.) colubris?
  20. ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,