Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
  2. convomit, haec inter nautas et prandet et errat
  3. per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
  4. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
  5. Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
  6. sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
  7. coeperat et secto requiem sperare lacerto;
  8. praeterea multa in facie deformia, sicut
  9. attritus galea mediisque in naribus ingens
  10. gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
  11. sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,