Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
- Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
- et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
- retibus adsiduis penitus scrutante macello
- proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
- instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
- quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
- Virroni muraena datur, quae maxima venit
- gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
- dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
- contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.