Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
- tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
- et tremere et sordes farris mordere canini?
- Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
- mercedem solidam veterum capis officiorum,
- fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
- et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
- si libuit menses neglectum adhibere clientem,
- tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
- una simus, ait. votorum summa! quid ultra
- quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum