Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. impleri panisque tui novisse colorem?’
  2. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  3. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  4. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  5. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  6. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  7. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  8. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  9. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  10. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
  11. ponitur exigua feralis cena patella.
  12. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
  13. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  14. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  15. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  16. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  17. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
  18. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
  19. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  20. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,