Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
- et cui per mediam nolis occurrere noctem,
- clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
- flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
- quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
- et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
- frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
- respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
- pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
- digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
- quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?