Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  2. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  3. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  4. cogaris pressoque diu stridere molari.
  5. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  6. captum te nidore suae putat ille culinae;
  7. nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
  8. bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
  9. vel nodus tantum et signum de paupere loro?
  10. spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
  11. semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
  12. ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
  13. intactoque omnes et stricto pane tacetis.
  14. ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre
  15. si potes, et debes, pulsandum vertice raso
  16. praebebis quandoque caput, nec dura timebis
  17. flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
  1. Credo Pudicitiam Saturno rege moratam
  2. in terris visamque diu, cum frigida parvas
  3. praeberet spelunca domos ignemque Laremque