Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  2. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  3. qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
  4. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  5. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  6. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  7. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  8. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  9. cogaris pressoque diu stridere molari.
  10. tu tibi liber homo et regis conviva videris:
  11. captum te nidore suae putat ille culinae;